Psalms 24:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Deus meus, in te confido; non erubescam.

Genesis 1:9-10

9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

Genesis 8:22

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

Job 38:4

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.

Job 38:8-11

8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, 11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 93:1

1 [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.

Psalms 95:4

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

Psalms 96:10

10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.

Psalms 104:5-6

5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.

Psalms 136:6

6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.

Jeremiah 5:22

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

Jeremiah 10:11-16

11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt! 12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos: 13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. 14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15 Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. 16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.

2 Peter 3:5-7

5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.