Psalms 144:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.

1 Chronicles 25:1-6

1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. 2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. 3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. 4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth: 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. 6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.

Psalms 33:2-3

2 3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.

Psalms 40:3

3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

Psalms 81:1-3

1 [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Psalms 98:1

1 [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.

Psalms 108:2-3

2 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

Psalms 149:1

1 Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Psalms 150:3-5

3 Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Revelation 5:9-10

9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.

Revelation 14:3

3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.