Psalms 12:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Exodus 15:9

9 Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

1 Samuel 2:3

3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.

1 Samuel 17:43-44

43 Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis: 44 dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.

2 Kings 19:23-24

23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus 24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.

Job 32:22

22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]

Psalms 17:10

10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.

Psalms 73:8-9

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

Proverbs 18:21

21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.

Isaiah 10:10

10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.

Ezekiel 28:2

2 Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:

Ezekiel 28:9

9 Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te?

Ezekiel 29:3

3 Loquere, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

Daniel 4:30-31

Daniel 7:8

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

Daniel 7:25

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

Malachi 3:13

13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.

2 Peter 2:18

18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:

Jude 1:16

16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.

Revelation 13:5

5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.