Psalms 107:28 Cross References - Clementine_Vulgate

Psalms 107:6

6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

Psalms 107:13

13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

Psalms 107:19

Jonah 1:5-6

5 Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. 6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.

Jonah 1:14

14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.

Matthew 8:25

25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.

Acts 27:23-25

23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24 dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.