Proverbs 8:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.

Job 33:1-3

1 [Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. 2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

Psalms 19:7-11

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] 11

Psalms 49:3

3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.

Proverbs 2:6-7

6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

Proverbs 4:2

2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.

Proverbs 4:20-22

20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.

Proverbs 22:20-21

20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

Proverbs 23:16

16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

Matthew 5:2-12

2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 { Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 4 { Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.} 5 { Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.} 6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.} 7 { Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.} 8 { Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.} 9 { Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.} 10 { Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:} 12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.}

Matthew 7:28-29

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

Matthew 13:35

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

1 Corinthians 2:6-7

6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,

Colossians 1:26

26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.