Proverbs 6 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.] 6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.] 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] 16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.] 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

Genesis 6:5

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Genesis 12:18-19

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

Genesis 20:4-7

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

Genesis 26:10-11

10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: 11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

Genesis 39:9-10

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.

Genesis 39:14

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,

Genesis 41:39

39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

Genesis 43:9

9 Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

Genesis 44:32-33

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

Genesis 49:4

4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Exodus 10:3

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Exodus 13:16

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

Exodus 20:14

14 Non mœchaberis.

Exodus 20:16

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Exodus 22:1-4

1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. 2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. 4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

Exodus 23:1

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

Leviticus 19:17

17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

Leviticus 20:10

10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.

Numbers 5:14

14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:

Numbers 25:11

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.

Deuteronomy 6:8

8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

Deuteronomy 18:10-12

10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. 12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

Deuteronomy 19:10

10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.

Deuteronomy 19:16-20

16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis, 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: 20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.

Deuteronomy 21:18

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit:

Deuteronomy 23:18

18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

Deuteronomy 24:4

4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

Deuteronomy 25:16

16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.

Deuteronomy 27:16

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.

Deuteronomy 27:25

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.

Judges 16:19-21

19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus. 21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.

Judges 19:29-30

29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël. 30 Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.

1 Samuel 2:36

36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

1 Samuel 17:28

28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.

2 Samuel 11:2-5

2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. 3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.

2 Samuel 11:3-4

3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,

2 Samuel 11:4-4

4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi.

2 Samuel 12:6

6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.

2 Samuel 12:9-10

9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua.

2 Samuel 16:21

21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.

2 Samuel 24:14

14 Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.

1 Kings 15:5

5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.

1 Kings 21:10-15

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: 12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.

2 Kings 5:1

1 Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.

2 Kings 9:30

30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram

2 Kings 24:4

4 et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

2 Chronicles 12:5

5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.

2 Chronicles 36:12

12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini.

2 Chronicles 36:16

16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Nehemiah 13:26

26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.

Job 12:7-8

7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.

Job 15:12

12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?

Job 17:3

3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

Job 20:18

18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

Job 31:9-12

9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

Job 38:39-39:12

39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,

Job 38:39

39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,

Job 39:26-30

26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? 27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? 28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. 30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.]

Job 41:4-34

4 (40:23) Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 5 (40:24) Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? 6 (40:25) Concident eum amici? divident illum negotiatores? 7 (40:26) Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? 8 (40:27) Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. 9 (40:28) Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.] 10 (41:1) [Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? 11 (41:2) Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. 12 (41:3) Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 13 (41:4) Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? 14 (41:5) Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. 15 (41:6) Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 16 (41:7) Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 17 (41:8) Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 18 (41:9) Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. 19 (41:10) De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. 20 (41:11) De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. 21 (41:12) Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. 22 (41:13) In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. 23 (41:14) Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. 24 (41:15) Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 25 (41:16) Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 26 (41:17) Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: 27 (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. 28 (41:19) Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. 29 (41:20) Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 30 (41:21) Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 31 (41:22) Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 32 (41:23) Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. 33 (41:24) Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 34 (41:25) Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.]

Psalms 5:6

6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Psalms 10:3

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: 4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

Psalms 10:7

7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Psalms 11:1

1 In finem, pro octava. Psalmus David.

Psalms 11:5

5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

Psalms 17:4

4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Psalms 18:27

Psalms 19:8

8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Psalms 27:12

Psalms 31:8

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Psalms 31:18

Psalms 35:11

11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

Psalms 35:19

Psalms 36:3

3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Psalms 38:1-8

1 [Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. 2 3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. 5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. 6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. 7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. 8 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

Psalms 43:3

3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.

Psalms 50:22

Psalms 51:1

1 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Psalms 51:8

8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Psalms 52:2-4

2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 3 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Psalms 59:7

7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Psalms 73:6-8

6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Psalms 73:8-8

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

Psalms 73:18-20

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

Psalms 91:3

3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

Psalms 94:8

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

Psalms 101:5

5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

Psalms 119:9

9

Psalms 119:11

Psalms 119:24

Psalms 119:54

Psalms 119:97

Psalms 119:105

Psalms 119:148

Psalms 120:2-3

2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Psalms 124:7

7

Psalms 131:1

1 [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:

Psalms 132:4

4

Psalms 141:5

5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

Proverbs 1:8-9

8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

Proverbs 1:11

11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

Proverbs 1:22

22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?

Proverbs 1:27

27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:

Proverbs 2:11

11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;

Proverbs 2:14

14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;

Proverbs 2:16

16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

Proverbs 2:18-19

18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

Proverbs 3:3

3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:

Proverbs 3:18

18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

Proverbs 3:23-24

23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.

Proverbs 3:29

29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.

Proverbs 3:32

32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

Proverbs 4:3

3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.

Proverbs 4:6

6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.

Proverbs 4:13

13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

Proverbs 4:21

21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:

Proverbs 4:24

24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.

Proverbs 5:3

3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:

Proverbs 5:6

6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

Proverbs 5:9-11

9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

Proverbs 5:10-11

10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

Proverbs 5:22-23

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]

Proverbs 6:6

6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Proverbs 6:9

9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]

Proverbs 6:14

14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

Proverbs 6:18-19

18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]

Proverbs 7:1-4

1 [Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, 2 serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui: 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam: 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.

Proverbs 7:7

7 et video parvulos; considero vecordem juvenem,

Proverbs 7:13

13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:

Proverbs 7:22-23

22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: 23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbs 7:23-23

23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbs 8:13

13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.

Proverbs 8:25

25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.

Proverbs 8:36

36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]

Proverbs 9:4

4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

Proverbs 9:16-18

16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]

Proverbs 10:4

4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

Proverbs 10:10

10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.]

Proverbs 10:26

26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

Proverbs 11:1

1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Proverbs 11:6

6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.

Proverbs 11:15

15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.

Proverbs 11:20

20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

Proverbs 12:13

13 [Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.

Proverbs 12:17

17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

Proverbs 12:22

22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

Proverbs 13:4

4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.

Proverbs 14:5

5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.

Proverbs 15:8-9

8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia. 9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

Proverbs 15:19

19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

Proverbs 15:24

24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.]

Proverbs 15:31

31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.

Proverbs 16:5

5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

Proverbs 16:27

27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Proverbs 16:28

28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

Proverbs 17:4

4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

Proverbs 17:7

7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

Proverbs 17:15

15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Proverbs 17:18

18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

Proverbs 18:7

7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.

Proverbs 18:9

9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

Proverbs 19:5

5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.

Proverbs 19:9

9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.

Proverbs 19:15

15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Proverbs 19:24

24 [Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

Proverbs 20:4

4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

Proverbs 20:10

10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

Proverbs 20:16

16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

Proverbs 20:23

23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

Proverbs 21:4

4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.

Proverbs 21:8

8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

Proverbs 21:25

25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

Proverbs 22:8

8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

Proverbs 22:10

10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.

Proverbs 22:13

13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.

Proverbs 22:26

26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:

Proverbs 23:22

22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

Proverbs 23:33-34

33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

Proverbs 24:8

8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:

Proverbs 24:30-34

30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]

Proverbs 24:34

34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]

Proverbs 25:18

18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

Proverbs 26:13-16

13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.] 17 [Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci. 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

Proverbs 26:20

20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

Proverbs 26:28

28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.]

Proverbs 27:4

4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

Proverbs 27:13

13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.

Proverbs 29:1

1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

Proverbs 29:3

3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

Proverbs 29:8

8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.

Proverbs 29:15

15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Proverbs 30:11

11 [Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;

Proverbs 30:13

13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;

Proverbs 30:18

18 [Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:

Proverbs 30:21

21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:

Proverbs 30:24

24 [Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: 25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;

Proverbs 30:27

27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;

Proverbs 30:29

29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:

Ecclesiastes 7:25-26

25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?] 26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:

Ecclesiastes 7:26-26

26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:

Ecclesiastes 9:10

10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.]

Song of Songs 4:9

9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

Song of Songs 8:6

6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Isaiah 1:3

3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Isaiah 2:9

9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.

Isaiah 2:11

11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

Isaiah 3:9

9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!

Isaiah 3:16

16 [Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

Isaiah 30:13-14

13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. 14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.

Isaiah 32:7

7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.

Isaiah 57:20

20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

Isaiah 59:3-7

3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. 4 Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. 5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. 6 Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. 7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Isaiah 59:7

7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Jeremiah 4:14

14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?

Jeremiah 5:8-9

8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

Jeremiah 5:8

8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?

Jeremiah 5:21

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

Jeremiah 19:11

11 et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.

Jeremiah 21:8

8 Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.

Jeremiah 24:2

2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.

Jeremiah 24:8-10

8 Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti. 9 Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos. 10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]

Ezekiel 11:2

2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

Ezekiel 13:8

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

Ezekiel 13:18

18 et dic: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum!

Ezekiel 18:31

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?

Ezekiel 22:11

11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

Daniel 11:18-21

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum. 19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. 20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio. 21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

Hosea 4:1-2

1 [Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

Hosea 4:11-12

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

Hosea 7:4-7

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. 5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus. 6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. 7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me.

Hosea 8:7

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

Hosea 13:9

9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.

Amos 1:3

3 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.

Amos 1:6

6 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.

Amos 1:9

9 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum.

Amos 1:11

11 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.

Amos 2:1

1 [Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

Amos 2:4

4 [Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.

Amos 2:6

6 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.

Micah 2:1

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

Zechariah 8:17

17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.

Malachi 2:9

9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

Malachi 3:5

5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Matthew 1:6

6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ.

Matthew 5:28

28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.}

Matthew 6:26

26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?}

Matthew 12:34

34 { Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.}

Matthew 15:19

19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:}

Matthew 18:25

25 { Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.}

Matthew 24:17-18

17 { et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:} 18 { et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.}

Matthew 25:26

26 { Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:}

Matthew 26:59

59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:

Mark 13:35-36

35 { vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),} 36 { ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.}

Luke 15:13-15

13 { Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.} 14 { Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.} 15 { Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.}

Luke 15:30

30 { Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.}

Luke 19:8

8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

John 1:6

6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

John 8:44

44 { Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.}

Acts 6:13

13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:

Acts 20:30

30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

Romans 1:22-24

22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. 24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:

Romans 3:15

15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:

Romans 12:11

11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:

Romans 13:11

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

Romans 16:17

17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.

1 Corinthians 7:1

1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:

1 Corinthians 10:22

22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

2 Corinthians 3:3

3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

Galatians 6:7-8

7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

Ephesians 5:14

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Ephesians 6:1

1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.

1 Thessalonians 5:2-7

2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

1 Timothy 5:13

13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

1 Timothy 6:19

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

2 Timothy 2:23

23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.

Titus 1:10-11

10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: 11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.

Philemon 1:18-19

Hebrews 6:12

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

Hebrews 7:22

22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.

Hebrews 13:4

4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

James 1:14-15

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

James 1:21

21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

James 3:5

5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

James 3:14-16

14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

James 3:18

18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

James 4:10

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

2 Peter 1:19

19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:

3 John 1:9-10

9 Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos: 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

Revelation 2:5

5 { Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.}

Revelation 21:27

27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Revelation 22:15

15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.