Proverbs 24:27 Cross References - Clementine_Vulgate

27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.

1 Kings 5:17-18

17 Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: 18 quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.

1 Kings 6:7

7 Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.

Luke 14:28-30

28 { Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,} 29 { ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,} 30 { dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.