Proverbs 10:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

1 Kings 4:32

32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

Proverbs 1:1

1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,

Proverbs 15:20

20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

Proverbs 17:21

21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.

Proverbs 17:25

25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.

Proverbs 19:13

13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

Proverbs 23:15-16

15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

Proverbs 23:24-25

24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

Proverbs 25:1

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

Proverbs 29:3

3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

Proverbs 29:15

15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Ecclesiastes 2:19

19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?

Ecclesiastes 12:9

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.