Matthew 6:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 { et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.}

Exodus 34:7

7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

1 Kings 8:30

30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo: et cum exaudieris, propitius eris.

1 Kings 8:34

34 exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.

1 Kings 8:39

39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),

1 Kings 8:50

50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.

Nehemiah 5:12-13

12 Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram. 13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.

Psalms 32:1

1 [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.

Psalms 130:4

4

Isaiah 1:18

18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

Daniel 9:19

19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

Matthew 6:14-15

14 { Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.} 15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.}

Matthew 18:21-35

21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 { Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.} 23 { Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.} 24 { Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.} 25 { Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.} 26 { Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 27 { Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.} 28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.}

Mark 11:25

25 { Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.}

Luke 6:37

37 { Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.}

Luke 7:40-48

40 { Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.} 41 { Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.} 42 { Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?} 43 { Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.} 44 { Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.} 45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.} 46 { Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.} 47 { Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.} 48 { Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.}

Luke 11:4

4 { Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.}

Luke 17:3-5

3 { Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.} 4 { Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.} 5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.

Acts 13:38

38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,

Ephesians 1:7

7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Colossians 3:13

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

1 John 1:7-9

7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.