8 { hæc autem omnia initia sunt dolorum.}
Matthew 24:8 Cross References - Clementine_Vulgate
Leviticus 26:18-29
18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
19 et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam.
20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
22 immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:
24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
25 inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
26 postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.
27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
29 ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
Deuteronomy 28:59
59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:
Isaiah 9:12
12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 9:17
17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 9:21
21 In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Isaiah 10:4
4 ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
1 Thessalonians 5:3
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.