Matthew 24:47 Cross References - Clementine_Vulgate

47 { Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.}

Daniel 12:3

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Matthew 25:21

21 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.}

Matthew 25:23

23 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.}

Luke 12:37

37 { Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.}

Luke 12:44

44 { Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.}

Luke 19:17

17 { Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.}

Luke 22:29-30

29 { Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,} 30 { ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.}

John 12:26

26 { Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.}

2 Timothy 2:12

12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:

1 Peter 5:4

4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

Revelation 3:21

21 { Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.}

Revelation 21:7

7 { Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.