Matthew 24:42 Cross References - Clementine_Vulgate

42 { Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.}

Matthew 24:36

36 { De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.}

Matthew 24:44

44 { Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.}

Matthew 25:13

13 { Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.}

Matthew 26:38-41

38 { Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.} 39 { Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.} 40 { Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?} 41 { Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.}

Mark 13:33-37

33 { Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.} 34 { Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,} 35 { vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),} 36 { ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.} 37 { Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.}

Luke 12:35-40

35 { Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,} 36 { et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.} 37 { Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.} 38 { Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.} 39 { Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.} 40 { Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.}

Luke 21:36

36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

Romans 13:11

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

1 Corinthians 16:13

13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

1 Thessalonians 5:6

6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

1 Peter 4:7

7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

1 Peter 5:8

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Revelation 3:2-3

2 { Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.} 3 { In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.}

Revelation 16:15

15 { Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.