Matthew 24:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 { Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.}

Micah 7:5-6

5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. 6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]

Matthew 10:21

21 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:}

Matthew 10:35-36

35 { veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:} 36 { et inimici hominis, domestici ejus.}

Matthew 11:6

6 { et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.}

Matthew 13:21

21 { non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.}

Matthew 13:57

57 { Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.}

Matthew 26:21-24

21 { Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.} 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23 { At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.} 24 { Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.}

Matthew 26:31-34

31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32 { Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.} 33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34 { Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.}

Mark 4:17

17 { et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.}

Mark 13:12

12 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.}

Luke 21:16

16 { Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:}

John 6:60-61

60 (6:61) Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? 61 { (6:62) Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?}

John 6:66-67

66 (6:67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. 67 { (6:68) Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?}

2 Timothy 1:15

15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

2 Timothy 4:10

10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

2 Timothy 4:16

16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.