25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Matthew 21:25 Cross References - Clementine_Vulgate
Matthew 3:1-12
1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
3 { Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.]}
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Matthew 11:7-15
7 { Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?}
8 { Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.}
9 { Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.}
10 { Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.}
11 { Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.}
12 { A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.}
13 { Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:}
14 { et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.}
15 { Qui habet aures audiendi, audiat.}
Matthew 17:12-13
Mark 1:1-11
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark 11:27-33
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
29 { Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.}
30 { Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.}
31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?
32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33 { Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.}
Luke 1:11-17
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
Luke 1:67-80
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68 [Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Luke 3:2-20
2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
6 et videbit omnis caro salutare Dei.]
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:
17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,
20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Luke 7:28-35
28 { Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.}
29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
31 { Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?}
32 { Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.}
33 { Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.}
34 { Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.}
35 { Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.}
Luke 20:5
5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
John 1:6
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
John 1:15
15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
John 1:25-34
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33 { Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.}
34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
John 3:18
18 { Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.}
John 3:26-36
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 Illum oportet crescere, me autem minui.
31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
John 5:33-36
33 { Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.}
34 { Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.}
35 { Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.}
36 { Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:}
John 5:44-47
44 { Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?}
45 { Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.}
46 { Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.}
47 { Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?}
John 10:25-26
John 12:37-43
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?]
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
1 John 3:20
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.