Matthew 19:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,

Matthew 7:28

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

Matthew 19:1-9

1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 { Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:} 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.} 9 { Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.}

Mark 10:1-12

1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. 3 { At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?} 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5 { Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:} 6 { ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.} 7 { Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:} 8 { et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.} 9 { Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 { Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.} 12 { Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.}

John 10:40

40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.