Mark 9:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 { Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.}

Matthew 16:28

28 { Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.}

Matthew 24:30

30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.}

Matthew 25:31

31 { Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:}

Mark 13:26

26 { Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.}

Mark 13:30

30 { Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.}

Luke 2:26

26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

Luke 9:27

27 { Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.}

Luke 22:18

18 { Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.}

Luke 22:30

30 { ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.}

John 8:51-52

51 { Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.} 52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

John 21:23

23 { Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?}

Acts 1:6-7

6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? 7 { Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:}

Hebrews 2:9

9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.