Joshua 16:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel:

Joshua 8:15

15 Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.

Joshua 15:61

61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,

Joshua 18:12

12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,

2 Kings 2:19-21

19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. 20 At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, 21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.