John 6:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

Psalms 24:7-10

7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

Song of Songs 3:4

4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.

Matthew 14:32-33

32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.

Mark 6:51

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

Revelation 3:20

20 { Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.