20 { Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.}
John 6:20 Cross References - Clementine_Vulgate
Psalms 35:3
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Isaiah 41:10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 41:14
14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
Isaiah 43:1-2
Isaiah 44:8
8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
Matthew 14:27-31
27 { Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.}
28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 { At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.}
30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 { Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?}
Mark 6:50
50 { Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.}
Mark 16:6
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.