Job 3:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

Job 1:22

22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

Job 2:9-10

9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

Job 3:3

3 [Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

Job 35:16

16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]

Psalms 39:2-3

2 3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

Psalms 106:33

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;

Jeremiah 20:14-15

14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta! 15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum!

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.