Job 37:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

Exodus 19:16

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.

Job 4:14

14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;

Job 21:6

6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

Job 38:1

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Psalms 89:7

7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Psalms 119:120

Jeremiah 5:22

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

Daniel 10:7-8

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

Habakkuk 3:16

16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

Matthew 28:2-4

2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. 4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Acts 16:26

26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.

Acts 16:29

29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.