Job 28:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.

Job 28:15-19

15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.

Job 28:21-22

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. 22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.

Psalms 19:10

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]

Psalms 52:5

5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Psalms 119:72

Proverbs 3:14-15

14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.

Proverbs 8:11

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.]

Proverbs 8:18-19

18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.

Proverbs 16:16

16 [Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

Proverbs 23:23

23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

Ecclesiastes 8:16-17

16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. 17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]

Isaiah 38:11

11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.

Isaiah 53:8

8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.

Matthew 13:44-46

44 { Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.} 45 { Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.} 46 { Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.