Job 28:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?

1 Kings 3:9

9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?

Job 28:20

20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Psalms 51:6

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.

Proverbs 2:4-6

4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

Proverbs 3:19

19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.

Ecclesiastes 7:23-25

23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. 24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?]

1 Corinthians 1:19-20

19 { Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.} 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

James 1:5

5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

James 1:17

17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.