Job 24:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.

Genesis 38:14-15

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

Exodus 20:14

14 Non mœchaberis.

2 Samuel 11:4-13

4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. 6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. 7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. 8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. 10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? 11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc. 12 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.

2 Samuel 12:12

12 Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.

Job 22:13-14

13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

Psalms 10:11

Psalms 50:18

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Psalms 73:11

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

Psalms 94:7

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

Proverbs 6:32-35

32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

Proverbs 7:9-10

9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga,

Ezekiel 8:12

12 Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram.

Ezekiel 9:9

9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.