Job 24:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.

2 Samuel 11:14-17

14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, 15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.

Psalms 10:8-10

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] 9 10

Micah 2:1-2

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus.

Luke 12:39

39 { Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.}

Ephesians 5:7-11

7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

1 Thessalonians 5:2

2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:

Revelation 3:3

3 { In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.