Job 13:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Exodus 20:16

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Job 4:7-11

7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, 9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.

Job 5:1-5

1 [Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Job 6:21

21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.

Job 8:3-4

3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:

Job 16:2

2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.

Job 18:5-21

5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. 7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. 8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. 11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. 12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. 16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. 17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. 18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. 19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. 20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. 21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.]

Job 21:27-34

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]

Job 22:6-30

6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? 12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. 15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? 17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, 18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. 19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: 20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. 30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.]

Psalms 119:69

Jeremiah 6:14

14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.

Jeremiah 8:22

22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]

Jeremiah 23:32

32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

Jeremiah 30:13

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.

Jeremiah 46:11

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi.

Ezekiel 34:4

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

Hosea 5:13

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

Mark 2:17

17 { Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.}

Mark 5:26

26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.