Job 13:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

Job 9:3

3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Job 9:14-15

14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? 15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

Job 9:34-35

34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. 35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.]

Job 11:5

5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

Job 13:15

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

Job 13:22

22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.

Job 23:3-7

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 31:35

35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

Isaiah 1:18-20

18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

Isaiah 41:21

21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.

Jeremiah 12:1-2

1 [Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? 2 Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

Micah 6:2

2 Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.