1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Isaiah 60:1 Cross References - Clementine_Vulgate
Isaiah 9:2
2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Isaiah 52:1-2
Isaiah 58:8
8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isaiah 60:19-20
Malachi 4:2
2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Matthew 4:16
16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]
Matthew 5:16
16 { Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.}
Luke 1:78-79
Luke 2:32
32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]
John 1:9
9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
John 3:19
19 { Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.}
John 8:12
12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}
John 12:46
46 { Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.}
Ephesians 5:8
8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Ephesians 5:14
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Philippians 2:15
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
1 Peter 4:14
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
Revelation 21:23
23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
Revelation 22:5
5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.