Isaiah 32:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.

2 Samuel 23:3

3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,

2 Chronicles 31:20-21

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Psalms 45:1

1 [Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.

Psalms 45:6-7

6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. 7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

Psalms 72:1-4

1 [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

Psalms 99:4

4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,

Isaiah 9:6-7

6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

Isaiah 11:4

4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Isaiah 28:6

6 et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]

Isaiah 40:1-5

1 [Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. 2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

Jeremiah 23:5-6

5 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. 6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Jeremiah 33:15

15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:

Ezekiel 37:24

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea:

Hosea 3:5

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

Zechariah 9:9

9 [Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Romans 5:21

21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Hebrews 1:8-9

8 { Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.} 9 { Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.}

Revelation 17:14

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Revelation 19:11

11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.