1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
Exodus 15:1 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 14:17-18
Exodus 14:27
27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exodus 15:21
21 quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
Exodus 18:11
11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Judges 5:1-31
1 Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes:
2 [Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
3 Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
4 Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
7 Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
8 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.]
9 [Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.
11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
12 Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm.
13 Salvatæ sunt reliquiæ populi: Dominus in fortibus dimicavit.
14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.
18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.]
19 [Venerunt reges et pugnaverunt: pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere prædantes.
20 De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos.
22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.]
24 [Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo.
25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans:
27 inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.
28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, hæc socrui verba respondit:
30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
2 Samuel 22:1-51
1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2 Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6 Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
13 Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
14 Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
19 Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
32 Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum?
33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me;
35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos.
42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 Delebo eos ut pulverem terræ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi.
45 Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi.
46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]
Psalms 106:12
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Psalms 107:8
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
Psalms 107:15
Psalms 107:21-22
Isaiah 12:1-6
1 [Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.
6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 51:10-11
Colossians 2:15
15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Revelation 15:3
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.