Ecclesiastes 2:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.

Genesis 47:9

9 respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.

1 Samuel 25:36

36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.

Job 14:14

14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Psalms 90:9-12

9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Proverbs 20:1

1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

Proverbs 23:29-35

29 [Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. 35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]

Proverbs 31:4-5

4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

Ecclesiastes 1:17

17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:

Ecclesiastes 2:24

24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.

Ecclesiastes 3:12-13

12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua; 13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

Ecclesiastes 6:12

Ecclesiastes 7:18

18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

Ecclesiastes 7:25

25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?]

Ecclesiastes 12:13

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,

Matthew 6:24

24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.}

2 Corinthians 6:15-17

15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? 16 { qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.} 17 { Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:}

Ephesians 5:18

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.