Deuteronomy 25:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus:

Leviticus 19:35-37

35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. 37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

Proverbs 11:1

1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Proverbs 16:11

11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

Proverbs 20:10

10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

Ezekiel 45:10-11

10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. 11 Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum.

Amos 8:5

5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

Micah 6:11-12

11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? 12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.