22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
Acts 3:22 Cross References - Clementine_Vulgate
Deuteronomy 18:15-19
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.
18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Isaiah 55:3-4
Matthew 17:4-5
4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Mark 9:4-7
4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.
6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
7 { Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.}
Luke 9:30-35
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret.
34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
35 { Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.}
Luke 13:33
33 { Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.}
Luke 24:19
19 { Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:}
John 1:17
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
John 5:24
24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}
John 5:39-47
39 { Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:}
40 { et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.}
41 { Claritatem ab hominibus non accipio.}
42 { Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.}
43 { Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.}
44 { Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?}
45 { Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.}
46 { Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.}
47 { Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?}
John 8:12
12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}
John 12:46
46 { Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.}
Acts 7:37
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.
Romans 8:3
3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
Romans 9:5
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
Galatians 4:4
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
Hebrews 1:1-2
Hebrews 2:1
1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
Hebrews 2:9-17
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 { Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.}
13 { Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.}
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
Hebrews 5:9
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
Revelation 1:1
1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,