2 Samuel 22:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

Exodus 15:1

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

Judges 5:1

1 Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes:

1 Samuel 23:14

14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.

1 Samuel 24:15

15 Quem persequeris, rex Israël? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

1 Samuel 25:29

29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.

1 Samuel 26:24

24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.

1 Samuel 27:1

1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus.

2 Samuel 22:49

49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me.

Psalms 18:1-50

1 [Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. 2 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. 5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; 7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. 8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. 12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. 13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.] 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Psalms 34:19

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

Psalms 50:14

14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

Psalms 103:1-6

1 [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, 3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi. 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ.

Psalms 116:1-19

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.] 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Isaiah 12:1-6

1 [Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. 3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. 4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

2 Corinthians 1:10

10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,

2 Timothy 4:18

18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Revelation 7:9-17

9 Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: 10 et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, 12 dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. 13 Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? 14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: 16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.