2 Peter 1:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.

Malachi 3:2

2 Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

Malachi 4:5

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Matthew 16:28-17:8

28 { Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.}

Matthew 24:3

3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?

Matthew 24:27

27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.}

Matthew 28:18

18 { Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:}

Mark 9:1-2

1 { Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.} 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

Luke 9:28-32

28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

John 1:14

14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.

John 17:2

2 { sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.}

Romans 1:4

4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

1 Corinthians 1:7

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

1 Corinthians 1:17

17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

1 Corinthians 1:23

23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

1 Corinthians 2:1

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

1 Corinthians 2:4

4 et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

1 Corinthians 5:4

4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,

2 Corinthians 2:17

17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

2 Corinthians 12:16-17

16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. 17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?

Ephesians 4:14

14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

1 Thessalonians 2:19

19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?

2 Thessalonians 2:9

9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,

1 Timothy 1:4

4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

1 Timothy 4:7

7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.

Titus 1:14

14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.

2 Peter 3:3-4

3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, 4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.

1 John 1:1-3

1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: 2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.

1 John 4:14

14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.

Jude 1:14

14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis

Revelation 1:7

7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.