2 Peter 1:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 { Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.}

Isaiah 42:1

1 [Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.

Isaiah 53:10

10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

Matthew 3:17

17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Matthew 11:25-27

25 { In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.} 26 { Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.} 27 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}

Matthew 12:18

18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

Matthew 17:3

3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

Matthew 17:5

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.

Matthew 28:19

19 { euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:}

Mark 1:11

11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

Mark 9:7

7 { Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.}

Luke 3:22

22 { et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.}

Luke 9:34-35

34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35 { Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.}

Luke 10:22

22 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}

John 3:35

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

John 5:21-23

21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,} 23 { ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.}

John 5:26

26 { Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:}

John 5:36-37

36 { Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:} 37 { et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:}

John 6:27

27 { Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.}

John 6:37

37 { Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:}

John 6:39

39 { Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.}

John 10:15

15 { Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.}

John 10:36

36 { quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?}

John 12:28-29

28 { Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.} 29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

John 13:1-3

1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

John 14:6

6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}

John 14:8-9

8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9 { Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?}

John 14:11

11 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?}

John 17:21

21 { ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.}

John 20:17

17 { Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.}

Romans 15:6

6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.

2 Corinthians 1:3

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,

2 Corinthians 11:31

31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.

2 John 1:3

3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.

Jude 1:1

1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.