1 Thessalonians 4:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

Genesis 37:35

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

Leviticus 19:28

28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.

Deuteronomy 14:1-2

1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

2 Samuel 12:19-20

19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. 20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.

2 Samuel 18:33

33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?

1 Kings 1:21

21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.

1 Kings 2:10

10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.

Job 1:21

21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.

Job 19:25-27

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.

Proverbs 14:32

32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

Ezekiel 24:16-18

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. 17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi.

Ezekiel 37:11

11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

Daniel 12:2

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Matthew 27:52

52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

Luke 8:52-53

52 { Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.} 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

John 11:11-13

11 { Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.} 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

John 11:24

24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

Acts 7:60

60 (7:59) Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Acts 8:2

2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

Acts 13:36

36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

Romans 1:13

13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.

1 Corinthians 10:1

1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

1 Corinthians 12:1

1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

1 Corinthians 15:6

6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:

1 Corinthians 15:18-19

18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

2 Corinthians 1:8

8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.

Ephesians 2:12

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

1 Thessalonians 4:15

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.

1 Thessalonians 5:10

10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

2 Peter 3:4

4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.

2 Peter 3:8

8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.