Job 19:25-27

Clementine_Vulgate(i) 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.