1 Kings 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.

Genesis 18:11

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

Genesis 24:1

1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.

Joshua 23:1-2

1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis, 2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum:

2 Samuel 5:4

4 Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.

1 Chronicles 23:1

1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.

1 Chronicles 29:27-28

27 Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

Psalms 90:10

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

Luke 1:7

7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.