1 Chronicles 4:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.

Genesis 38:29

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

Genesis 46:12

12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.

Numbers 26:20-21

20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. 21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum.

Ruth 4:18

18 Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,

1 Chronicles 2:3

3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.

1 Chronicles 2:5

5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.

1 Chronicles 2:9

9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.

1 Chronicles 2:18

18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

Matthew 1:3

3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.

Luke 3:33

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.