1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
1 Chronicles 2:1 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 29:32-35
32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
Genesis 30:5-24
5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
10 Qua post conceptum edente filium,
11 dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
12 Peperit quoque Zelpha alterum.
13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Genesis 32:28
28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
Genesis 35:18
18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Genesis 35:22-26
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
24 Filii Rachel: Joseph et Benjamin.
25 Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali.
26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Genesis 46:8-27
8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas.
19 Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim.
23 Filii Dan: Husim.
24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
Genesis 49:2
2 [Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
Genesis 49:4-28
4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
8 Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?
10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.
12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
18 Salutare tuum expectabo, Domine.
19 Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.]
28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
Exodus 1:2-4
2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;
6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai;
7 de Juda, Nahasson filius Aminadab;
8 de Issachar, Nathanaël filius Suar;
9 de Zabulon, Eliab filius Helon;
10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur;
11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis;
12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai;
13 de Aser, Phegiel filius Ochran;
14 de Gad, Eliasaph filius Duel;
15 de Nephthali, Ahira filius Enan.
Numbers 13:4-15
4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
Numbers 26:5-65
5 Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum:
6 et Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Charmi, a quo familia Charmitarum.
7 Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
8 Filius Phallu, Eliab:
9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt:
10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
12 Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum:
13 Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum.
14 Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
15 Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum:
16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia Heritarum:
17 Arod, ab hoc familia Aroditarum: Ariel, ab hoc familia Arielitarum.
18 Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum.
21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum.
22 Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum:
24 Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum.
25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum.
27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
30 Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum:
31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum:
32 et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum.
33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
34 Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum.
36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum:
39 Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum.
40 Filii Bela: Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum: de Noëman, familia Noëmanitarum.
41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
44 Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jessui, a quo familia Jessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum.
45 Filii Brie: Heber, a quo familia Heberitarum: et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
46 Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
48 Filii Nephthali per cognationes suas: Jesiel, a quo familia Jesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum:
49 Jeser, a quo familia Jeseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum.
50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:
55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar:
61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
63 Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:
64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
65 prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
Revelation 7:5-8
5 Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati:
6 ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati:
7 ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati:
8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.