Zechariah 9:15-17

Vulgate(i) 15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris 16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius 17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines