Titus 1:10-12

Vulgate(i) 10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia 12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri