Romans 9:21-24

Vulgate(i) 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam 22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus