Romans 6:19-23

Vulgate(i) 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro