Romans 5:6-11

Vulgate(i) 6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus