Romans 4:16-24

Vulgate(i) 16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum 17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt 18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum 19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae 20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis