Romans 2:4-13

Vulgate(i) 4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius 7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 11 non est enim personarum acceptio apud Deum 12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur