Romans 15:10-16

Vulgate(i) 10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti 14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere 15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto