Romans 14:8-12

Vulgate(i) 8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur 10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo